Protestants do not calumniate Rome by charging image-adoration—Councils anathematize the contrary
Rome’s own school teaches image-adoration; her Councils anathematize refusal.
Calling that adoration is not Protestant slander—it is Rome’s self-description.
Latin
III. Unde liquet, Doctores Ecclesiae Romanae immerito queri de Protestantibus, quod Ecclesiae Romanae tribuant imaginum adorationem, quasi, scilicet, istud calumniosum esset. Quaenam enim est calumnia, si Ecclesiae Romanae tribuamus id, quod non tantum ejus schola faciendum esse docet, sed quod ipsa in suis Conciliis facere se protestatur, & sub anathemate recte & pie fieri decernit?