Theological Theses · §1434 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Relative worship of images does not clear Rome of the charge

Rome’s refuge—only relative, inferior adoration—is the very thing Protestants meant.

Even thoughtful pagans denied their statues were gods; Protestants do not charge Rome with that stupidity.

So the accusation tracks Rome’s own relative cult, not a forged absolute one.

Latin

IV. Nec est quod dicant adorationem quam deferunt imaginibus non esse summam & absolutam illam, quam soli Deo deberi agnoscunt; neque se habere imagines pro Diis, sed eas colere tantum adoratione quadam inferiori, quae ad Prototypa refertur. Etenim quum Protestantes Ecclesiam Romanam incusant ut adorantem imagines, nolunt Ecclesiae Romanae tribuere quod Imagines pro Diis habeat, adeoque quod imagines colat alia adoratione quam relativa, & quae sit infra summam. Quin ab eo tantum absunt, ut ne quidem ipsis Ethnicis, cordatioribus saltem & non plane stupidis, simile quid citra injuriam tribui posse arbitrentur: cum eorum sapientes & Philosophi saepius declarent se lapideas aut ligneas imagines Deos non existimare; nec se alia mente eas colere, quam ut in iis, & per eas honorem deferant iis numinibus, quorum ipsae sunt signa & simulacra. Cum ergo Protestantes non alio modo credant & dicant imagines ab Ecclesia Romana adorari, quam eo quem ipsa probat & profitetur, planum est eos hac in parte, nihil illi per calumniam imputare.

Report a mistake in this passage