Older Scholastics allow only mode one (improper adoration); recent School rejects that as rash
Older Schoolmen: bodily honors yes, but intention only on the exemplar—so image-adoration is improper/abusive.
Recent School throws that out as rash and insists images are adored properly and truly.
Latin
VI. Jam vero nonnulli sunt inter veteres Scholasticos qui putant imagines primo tantum modo adorandas esse; nempe licere quidem coram iis procumbere, & genua flectere, & cereos ac incensum offerre, sed tamen illum qui exercet istos actus adorationis totam mentis intentionem dirigere debere, non ad imaginem ipsam, sed ad solum exemplar imagine repraesentatum, ut ad objectum quod per se & proprie adoratur. Unde colligunt imagines non adorari, nisi improprie atque abusive. Sed in schola recentiori sententia ista, tanquam temeraria & improbabilis omnino rejicitur: & statuitur tanquam certum quid & indubitatum, imagines proprie & vere adorandas esse.