Suarez's three ways an image may be adored
Rome agrees images get some adoratio, yet Schoolmen split on how.
Suarez lists three modes: mind wholly on the exemplar; exemplar and image as one adequate object; image alone as matter, exemplar as reason.
Thomas III, disp. 54.4 is his locus.
Latin
V. Caeterum quanquam tota Ecclesia & Schola Romana in eo consentiat, Imaginibus Christi & Sanctorum cultum aliquem exhiberi & posse & debere, eumque cultum recte & convenienter adorationis voce significari; pluribus tamen ostensum est in cultus illius natura explicanda, multum inter se discrepare Scholae Romanae Doctores, ac super eo in varias abire sententias. Quae varietas ut melius capi possit & breviter ob oculos poni, advertendum est cum Francisco Suarez tribus modis intelligi posse fieri adorationem ad imaginem, seu in praesentia imaginis. Primo dirigendo totam mentis intentionem ad exemplar in imagine repraesentatum, tanquam ad objectum proprie, per se, & corde adoratum, & non ad imaginem. Secundo dirigendo adorationem tam ad exemplar repraesentatum, quam ad imaginem in qua repraesentatur, ex utroque, mente & animo conficiendo unum objectum adaequatum, ad quod per se terminatur, & quod sit adaequata materia circa quam versetur adoratio, ex intentione adorantis. Tertio, dirigendo adorationem ad solam imaginem, tanquam ad materiam, seu rem per se adoratam, ad exemplar vero solum, ut ad rationem adorandi. Tomo primo in tertiam Thomae disput. 54. Sect. 4.