Theological Theses · §1442 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Status controversiae: Protestants reject all such cult as superstition; Rome affirms it under anathema and solemn praxis

Protestants unanimously refuse every such rite as superstition against God’s word.

The quarrel’s status is simply whether kneeling, bare head, incense, and candles before images please God—Rome says yes under anathema and universal praxis.

Latin

XII. Omnem vero ejusmodi cultum, quocunque tandem nomine vocetur, Protestantes communi consensu rejiciunt, ut superstitiosum, & verbo Dei contrarium. Atque in eo consistit hujus controversiae status, inter Ecclesiam Romanam, & Protestantium Ecclesias omnes, An, scilicet, pium sit, Deoque gratum & acceptum, coram imaginibus, vel Christi, vel Sanctorum, procumbere, caput aperire, incensum adolere, cereos accendere, & ritus alios similes exercere religionis ergo? Quod uno ore negant Protestantes, affirmant vero Doctores Ecclesiae Romanae tanquam aliquid ab Ecclesia sua sub anathemate sancitum, & solenni ac universali praxi illius confirmatum.

Report a mistake in this passage