Protestant ground: Decalogue Non facies tibi sculptile—no likeness of heavenly or earthly things to be adored
The engine is the Decalogue ban on making and adoring any likeness of heaven, earth, or waters.
Christ’s and the saints’ images are exactly such heavenly likenesses—so the precept strips them of cult.
Latin
XIII. Porro quod Protestantes movet ut sic sentiant expressum est Dei mandatum Decalogo contentum, & saepius in Sacra Scriptura repetitum. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem eorum quae sunt in coelo desuper, & quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis, sub terra. Non adorabis ea neque coles. Ubi cum Deus simpliciter vetet ne similitudinem ullam eorum quae sunt in coelo, vel in terra, vel sub terra, adoremus & colamus, inde merito colligunt, imagines Dei, vel Christi, vel Sanctorum in coelis regnantium, nulla adoratione, vel cultu prosequendas esse, ut nec ullas omnino alias; quandoquidem imagines tum Christi, tum Sanctorum, sunt de numero similitudinum, quibus repraesentantur ea quae sunt in coelo, quibus Dei lex omnem cultum abrogat.