Theological Theses · §1446 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No NT word marks the image-ban ceremonial—unlike the Sabbath shadow in Colossians 2.16

Colossians 2.16 flags Sabbath/feast shadows as ceremonial; nothing parallel softens the image-ban.

The NT never whispers that Christians may now cult God or saints in images.

Latin

XVI. Sed unde colligunt illi, praeceptum quo Deus prohibet ne imagines ullae colendae proponantur, positivum esse & ceremoniale? In quarto quidem praecepto aliquid esse ceremoniale, quatenus praecise Sabbatum, id est, septimum diem cujusque septimanae sanctificari jubet, colligimus ex Pauli Apostoli verbis disertis, Coloss. 2. 16. Ubi monet fideles non esse damnandos in cibo, vel in potu, aut in parte, seu distinctione diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbatorum, quae omnia erant umbrae futurorum, quarum corpus in Christo est: sed ubi Christus, sive Apostoli tale quid significaverunt de prohibitione qua vetantur imagines ullae ad cultum fieri? Et num in toto Novo Testamento, vel unum verbum exstat, quo insinuetur Christianis licere Deum & Sanctos ejus in imaginibus colere, quod ante non licebat?

Report a mistake in this passage