If the image-ban is a separate positive precept, Rome’s Decalogue becomes an eleven-word Hendralogus
Separate the image-ban from Non habebis Deos alienos and you mint an eleventh precept.
Moses still calls the Law’s breviary ten words—so Rome’s split (plus her two covetings) drives a Hendralogus, not a Decalogue.
Latin
XV. Sed si prohibitio ista, Non facies tibi sculptile, &c. sit lex quaedam positiva, ad tempus solum vetans ne ulla Dei ipsius, vel creaturae cujusvis Imago ad cultum proponatur, profecto lex illa praeceptum singulare constituit, quod non debet confundi cum primo, Non habebis Deos alienos coram me, quod praeceptum morale est, & juris mere naturalis. Ac plane aliud est, unicum Deum agnoscere, nec ullum alium pro Deo habere, & Deum illum in nulla imagine colere, nec figuram aliquam ad adorationem & cultum fabricare; praesertim ex Scholae Romanae hypothesi, quae putat eos qui Dei & Sanctorum imaginibus adorationem & cultum deferunt, nihil facere contra legem illam, non habebis Deos alienos coram me. Ac proinde in Decalogo non decem, sed undecim praecepta numerari debent: nec Decalogus sed potius Hendralogus nominari debet: cum tamen istud divinae Legis breviarium Moses nominet decem verba, id est, decem praecepta. Siquidem, prout vult Ecclesia Romana, lex de non concupiscendo duo praecepta continet, unum quo prohibetur concupiscentia Uxoris, alterum quo prohibetur concupiscentia domus alienae. Unde sequitur in secunda tabula septem esse praecepta, quibus adjungenda erunt non amplius tria, sed quatuor praecepta primae tabulae, quandoquidem prohibitio de nullis imaginibus ad cultum faciendis, necessario singulare quoddam praeceptum constituet.