Theological Theses · §1449 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Gentile sages were not crude corporealists—they used images as thin symbolic signs, yet still fell under Paul’s charge

Don’t rescue Romans 1 by saying only crude corporealists are meant.

Egypt’s sages treated images as thin symbolic signs—not literal God-bodies—and Paul still brands that folly.

Latin

XIX. Nec est quod quis regerat, sapientium illorum ex gentibus stultitiam in eo fuisse, non quod simpliciter Deo imagines collocarent, sed quod fingentes Deum corporeum, & membris variis distinctum, similem illum putarent, quoad externam formam, hominum, vel brutorum variorum imaginibus. Quicquid enim esse possit de rudi & Ethnica plebe, & de Epicureis Deo illi suo inerti, nec colendo, humanam similem formam tribuentibus, certum est illos gentium sapientes, de quibus agit Apostolus, qui Deum sub variis brutorum, vel hominum figuris exprimabant, ut in iis Deum colerent, ac praesertim Aegyptios, ad quos speciatim respicere videtur, non existimasse hominum, vel brutorum simulachra, quae Deo consecrabant, quoad externam formam, & corporis lineamenta, similia Deo fuisse, sed solum tenuiter, & symbolice Deum adumbrasse, ac fuisse duntaxat numinis tenues similitudines, & obscura signa, ut loquuntur Plutarchus, & Maximus Tyrius.

Report a mistake in this passage