Theological Theses · §1450 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Plutarch and Varro: Egyptian animals and human-shaped gods are mystical vessels, not crude bodies of deity

Plutarch’s Isis treatise reads Egyptian animal cult as mystical symbolism of divine virtues.

Varro (via Augustine, Civ. 7.5): human-shaped gods are vessels signifying rational soul— Liber’s wine-jar for the vine.

Latin

XX. Et quidem quod attinet animalium figuras, aut etiam ipsa animalia viva ab Aegyptiis culta, Plutarchus idem, tractatu de Iside & Osiride, prolixe docet varias numinis virtutes, atque beneficia, iis fuisse mystice & symbolice adumbrata. Apud Augustinum vero de Civitate Dei Varro testatur, Antiquos, qui Deorum simulachra hominis specie fecerunt, hoc videri secutos, quod mortalium animus qui est in corpore humano, simillimus sit immortalis animi: tanquam si vasa ponerentur causa notandorum Deorum, & in Liberi aede Oenophorum sisteretur quod significaret vitem, per id quod continet, id quod continetur: ita per simulachrum quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, eo quod velut vase, natura ista soleat contineri, cujus naturae volunt Deum esse, vel Deos. lib. 7. cap. 5.

Report a mistake in this passage