Theological Theses · §1454 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Irenaeus, Tertullian, Cyprian, Augustine: second commandment and Decalogue still bind Christians (Sabbath flesh excepted)

Irenaeus: Decalogue words remain, extended not dissolved by the Incarnation.

Tertullian universalizes the ban on likeness-making; Cyprian applies the second commandment to Christians; Augustine keeps the whole Decalogue except carnal Sabbath.

Latin

XXIV. Id videre est apud Irenaeum libr. 4. cap. 34. Decalogi, inquit, verba omnibus similiter Dominus locutus est: ideo permanent apud nos, extensionem & augmentum, sed non dissolutionem accipientia per carnalem ejus adventum. Tertullianus vero, libro de idololatria cap. 4. loquitur de lege quae vetat fieri ullam similitudinem eorum quae sunt in coelo, vel in terra, tanquam a Deo toti mundo lata. Lex divina, inquit, proclamat, Ne feceritis idolum. Et conjungens, Neque similitudinem eorum quae in coelo sunt, & quae in terra, & quae in mari. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit. Et capite sequenti, Si, inquit, eundem Deum observas, cum eo, scilicet, qui est legis author, babes legem ejus, Ne feceris similitudinem. Et similiter Cyprianus, verba haec secundi praecepti, Non facies tibi cujusquam similitudinem, tanquam ad Christianos pertinentia refert, lib. 3. ad Quirinum cap. 59. Praesertim vero Augustinus disertis verbis affirmat ad nos pertinere maxime Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati observatione carnali. Contra duas Epistolas Pelagianorum lib. 3. cap. 4.

Report a mistake in this passage