Theological Theses · §1455 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Roman doctors admit the ban is moral—but shrink it to forbidding only absolute god-cult of images

Mainstream Rome drops Vazquez’s ceremonial dodge and owns the ban as moral for Christians.

Their new escape: the precept only bars absolute god-cult of an image—relative, inferior cult of God’s and the saints’ images supposedly survives.

Latin

XXV. Ac propterea longe maxima pars Doctorum scholae Romanae, commentum istud quorundam recentiorum repudiat, & fatetur ad legem moralem atque naturalem pertinere interdictum istud, Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, & quae in terra deorsum, & quae versantur in aquis sub terra: non adorabis ea, & non coles: adeoque non minus hodie Christianos, quam olim Judaeos ad ejus observationem teneri. Sed ut hodiernum imaginum cultum cum interdicto tam expresso concilient, dicunt eo solum vetari, ne quis imaginem ullam, vel picturam pro Deo habeat, eamque ceu Deum adoret, exhibens illi cultum summum & absolutum, qui uni Deo servandus est: minime vero eo prohiberi, ne quis imagines, vel Dei ipsius, vel sanctorum hominum & Angelorum colat adoratione quadam inferiori, sive relativa, qualem profitentur se deferre imaginibus, quas non propter se, sed tantum propter exemplaria colunt.

Report a mistake in this passage