Golden calf: Israel meant Jehovah under a bovine symbol—plural Elohim with singular sense; not literal bovine deity
The calf was Egypt-style bovine symbolism aimed at Jehovah, not a sudden belief that jewelry had become God.
Plural Elohim with singular force is ordinary Hebrew—even of the true God (Gen 20.13; 2 Sam 7.23).
Calling the image by the prototype’s name is stock; absolute bovine deity is psychologically incredible.
Latin
XXVIII. Crimen istud fuit Israelitarum, quum vitulum aureum in deserto fuderunt. Mens enim ipsorum erat in figura ista exprimere, & colere Jehovam Deum Patrum suorum, qui eos de terra Aegypti eduxerat: forte quia viderant in Aegypto summum numen sub bovis symbolo coli & adorari. Id testantur ipsi, vitulo conflato, exclamantes, Ecce Deus tuus Israel, qui te eduxit de terra Aegypti. Quanquam enim in textu hebraeo sint verba pluralis numeri, sensum tamen habent singularem, cum de unico vitulo dicantur, & in scriptura satis usitatum sit, etiam quum de vero Deo sermo est, vocem Elohim, quae Deum significat, verbo pluralis numeri jungere. Ut quum Abraham dicit, Gen. 20. v. 13. Postquam errare fecerunt me Elohim de Domo Patris mei. Quod vulgata recte vertit numero singulari Postquam eduxit me Deus. Et similiter quum David Deum sic alloquitur, Quae est autem gens ut populus tuus Israel, in terra, propter quam iverunt Elohim, ut redimeret eam sibi in populum, id est, propter quam ivit Deus, ut habet etiam vulgata, Sam. 2. 7. v. 23. Quum vero de vitulo dicunt, illum esse Deum qui ipsos eduxit e terra Aegypti, proculdubio non aliud sibi volunt, quam vitulum istum illius fuisse figuram, & visibile signum: prout nihil usitatius est, quam imaginem vocare nomine rei quam illa repraesentat. Nec enim puto quemquam, qui rem attente consideraverit, sibi persuadere posse populum tam numerosum, uno quasi instanti, in eam insaniam incidere potuisse, ut crederet vitulum, quem recenter ex propriis monilibus fabricaverant, non tantum in signo & repraesentatione, sed revera & proprio sensu, esse illum ipsum Deum, qui priusquam de vitulo conflando cogitarent, tanta & tam miranda, ipsis inspectantibus, & in eorum liberationem, opera ediderat.