Theological Theses · §1460 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Micah's image, vowed to Jehovah, is still called a grave crime

Micah’s household shrine: silver vowed to Jehovah, Levite priest, hope of Jehovah’s blessing.

The cult is textbook relative—and Scripture still brands it a most grave crime.

Latin

XXX. Ejusdem quoque criminis reus fuit Micha ille & Mater ejus, de quibus narratur historia quaedam in libro Judicum capite decimo septimo. Nempe quum ille matri suae furatus esset mille & centum argenteos, & illa super eo perplexa & anxia esset, ultro tandem fassus est penes se esse istam pecuniam, & eam matri suae restituit. Illa vero dixit se consecravisse & vovisse hoc argentum Domino, seu Jehovae, ut habet textus Hebraicus. Atque ex ea pecuniae summa tulit ducentos argenteos, & dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in Domo Michae. Qui aediculam quoque in ea Deo separavit, & consecravit unum filiorum suorum, qui factus est ei Sacerdos. Cumque postea filio substituisset Levitam, qui in ista aedicula, Sacerdotio fungeretur, dixit se in posterum sperare quod Jehovah benefaceret ipsi, habenti Levitici generis Sacerdotem. Ex quibus patet sculptile & conflatile istud, ex eorum mente, fuisse vero Deo, nempe, Jehovae consecratum, & eos cultum istum retulisse ad Jehovam, a quo remunerationem illius expectabant. Unde clare sequitur, adorationem ab illis imagini exhibitam non fuisse nisi relativam, quae tamen ut scelus gravissimum in scriptura reprehenditur.

Report a mistake in this passage