Theological Theses · §1461 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Jeroboam’s calves: Jehu’s zeal for Jehovah coexisted with Bethel and Dan—cult referred to the true God

Jehu can burn for Jehovah against Baal and still keep Jeroboam’s calves.

Those calves were image-vehicles of Jehovah-cult—relative, and still sinful.

Latin

XXXI. Eadem fuit ratio cultus vitulis exhibiti a Rege Jeroboam & successoribus ejus. Quod enim in istis vitulis, se Jehovam verum Deum colere professi sint, patet exemplo Jehu: qui cultores omnes Baalis deleturus, gloriabatur de suo erga Jehovam Zelo, sic dicens amico suo Jonadab filio Recab, Veni mecum & vide Zelum meum pro Domino. Et tamen non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, & in Dan: Deum, scilicet, non aliter colens, quam in illis imaginibus, quarum proinde cultum referebat ad verum Deum Jehovam. Ut videre est libro 2. Regum cap. 10.

Report a mistake in this passage