Vazquez’s sacrifice exception (protestation of omnipotence) would ban every relative latria-act toward images
Vazquez fences sacrifice off because it protests omnipotence and dominion.
But every latria-act protests some uncreated excellence—so the fence would outlaw all relative image-latria, not sacrifice alone.
Latin
XLIII. Vazquez quidem, cum aliis Scholasticis, rationem aliquam affert, cur imagines sacrificiis coli, ne quidem per accidens, aut relative possint; nempe, quia in sacrificiis Protestatio quaedam est divinae omnipotentiae & dominationis. Verum si haec ratio bona est, ut revera est, inde quoque sequitur reliquos Latriae actus, ne quidem relative sive concomitanter, imaginibus exhiberi posse. Nec enim ullus Latriae actus est, in quo non includatur agnitio & Protestatio virtutis cujusdam & excellentiae divinae, absque quo Latriae actus dici non posset. In hoc enim, juxta Scholae Romanae usum, Latria differt a Dulia, Quod Dulia sit honor qui debetur excellentiae creatae; Latria vero honor qui debetur excellentiae increatae. Quod si agnitio divinae alicujus excellentiae, quae est in caeteris Latriae actibus, non obstat quin imaginibus relative exhiberi possint, cur obstabit, quae est in sacrificiis, Omnipotentiae & Dominationis divinae protestatio?