Rome’s sacrifice-only censure of Jeroboam clashes with her own per-accidens latria of divine images
Rome says Jeroboam’s fatal step was sacrifice—latria’s chief exterior act.
Yet she already allows per-accidens / relative / concomitant latria of God’s images in other acts—so why not in sacrifice on the same terms?
Latin
XLII. Quod vero dicunt Doctores Ecclesiae Romanae, Jeroboam, etiamsi verum Deum in vitulis colere voluerit, nihilominus graviter peccasse, quod vitulis illis sacrificaverit, quoniam sacrificium soli Deo debetur, & inter externos latriae actus praecipuus est: hoc, inquam, non satis concordat cum ipsorum hypothesibus. Docent enim, ut thesibus praecedentibus probatum est, nihil prohibere quo minus imagines personae divinae latria colantur, id est, cultu summo qui Deo proprius est, modo id fiat non per se, sed per accidens: non absolute, sed relative: non primario, sed solum secundario, & concomitanter. Si semel autem conceditur, Israelitas in vitulis coluisse verum Deum, manifestum est totum illum cultum relativum fuisse, non autem absolutum: & vitulos non propter se sed propter Deum adoratos; nec primario, sed tantum concomitanter, & secundario. Jam vero, si Dei imagines caeteris Latriae actibus, tum internis, tum externis, ea ratione jam dictum est, Deo coadorari possunt, cur non quoque sacrificiis, & victimarum oblationibus, eodem modo coli potuerint? nimirum, aut improprie, aut per accidens, aut concomitanter, quomodo, & non aliter, ex eorum hypothesi, Israelitae vitulos coluerunt.