Theological Theses · §1476 · Louis Le Blanc de Beaulieu

If any image deserved honor, the bronze serpent did—yet incense alone brought it down; Nicaea II’s lights clash with that

Bronze serpent had divine mandate, saving use, memorial force, and Christ-typology—best-case image.

Incense alone justified smashing it; Nicaea II’s incense-and-lights approach collides with that verdict.

Latin

XLVI. Nam si unquam extitit imago, quae venerationem aliquam mereretur, procul dubio fuit ille serpens. Nam expresso Dei mandato Moses vir tantus illum fabricaverat. Instrumentum fuerat insignis admodum liberationis, Israelitis in deserto concessae, & memoriam ejus in populo isto conservabat; ac denique eximius erat Christi olim venturi, & in crucem tollendi typus. Et tamen Ezechias, Deo instigante, non solum prohibuit ne Judaei illum colerent; sed propter istud tantum, quod filii Israel adolebant ei incensum, indignabundus illum confregit atque comminuit. Quomodo ergo cum Dei voluntate congruit quod sanxit Synodus Nicena secunda, scilicet, ad imagines reverenter accedendum esse oblationibus suffituum, atque luminarium? Et quantula pars est honoris, qui Christi & Sanctorum imaginibus defertur, in Ecclesia Romana, Thuris accensio, atque oblatio?

Report a mistake in this passage