If the precept only bans absolute god-cult, it never touched the wise Gentiles’ relative simulacrum-cult
Narrow the precept to absolute god-cult and pagan sages walk free—they already distinguished sign from god.
Their relative referral is the same structure Rome now claims.
Latin
XLVII. Denique, si praecepto quo prohibemur facere & colere similitudinem ullam eorum quae sunt in coelo, vel in terra, vetamur solummodo imagines pro Diis habere, easque cultu absoluto, tanquam Deos colere, inde sequetur hoc praecepto non fuisse vetitum cultum simulachrorum a sapientibus gentium institutum. Ut enim jam indicavimus, disputationis hujus initio, distinguebant imagines a numinibus ipsis, nec eas colebant cultu absoluto, sed qui, ex colentium mente, referebatur ad numina, quorum ipsae simulachra erant.