‘Fellow-servants’ still fits dulia: Scripture’s honorable subjection (Galatians 5) and imperfect ‘service’ by example and intercession
Being conservi does not bar dulia: Scripture also uses dulia for honorable subjection—“through love serve one another” (Galatians 5:13).
Imperfectly we are their servants by their example and intercession—and by the majesty and glory that still outrank us pilgrims.
Latin
VI. Quod autem non simus Sanctorum proprie servi, sed conservi, non obstat, ex eorum sensu, quominus Duliae vox apta sit ad significandam observantiam qua Sanctos colimus, quia in Scripturis Dulia non solum accipitur pro servitute mancipiorum, sed etiam pro honoraria subjectione, ut quum dicit Apostolus per charitatem duleuete servite invicem, Galat. 5. Jam vero, quanquam non simus Sanctorum mancipia; quodam tamen imperfecto sensu Sanctorum servi sumus, quatenus illi nos movent & juvant ad bene operandum exemplo suo, & intercessione apud Deum. Ac praeterea quoniam ratione majestatis & gloriae quam possident, nos qui adhuc peregrinamur a Domino multo sumus eis inferiores.