Theological Theses · §1485 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Defenders of the School's terms admit Scripture blurs them

Even latria/dulia partisans admit the Greek terms blur in pagan use and Scripture—latreia sometimes of human service, duleia often of God’s own cult.

They still defend the School coinage: the thing differs, so the names must, to kill equivocation.

As the old Church coined homoousios against heretics, so the later Church may rebaptize words against later errors.

Latin

V. Imo illi ipsi qui hunc vocum Latriae & Duliae usum, prout in Schola Romana usurpantur, maxime probant, agnoscunt tamen voces illas apud profanos Scriptores, & in usu communi confundi: imo in sacra Scriptura apud Graecos interpretes; latreian quandoque dici de servitio humano: saepe vero tam in Novo quam in Veteri Testamento duleian pro cultu solius Dei summi. Veruntamen pertendunt Scholam Theologicam non sine causa excogitavisse distinctionem illam Latriae & Duliae. Nam cum in re inveniatur manifesta distinctio inter cultum Dei & Sanctorum, oportuisse etiam, ad vitandam aequivocationem, utrumque cultum distincto vocabulo designari. Nec sine ratione ad hoc delectas volunt Latriae & Duliae voces; quia latreia in Novo Testamento ad solum Dei cultum significandum adhibetur: duleia vero sumitur pro omni servitute tam Dei quam hominum. Quicquid vero de eo sit, quemadmodum licuit antiquae Ecclesiae contra Veteres haereticos nova invenire vocabula, ut voces homoousios, Trinitatis, &c. Sic etiam licuisse Ecclesiae Posteriori, contra Haereticos posteriores, vocabula quaedam nova invenire, aut saltem vocabulis antea usitatis in alia significatione uti.

Report a mistake in this passage