Temples ‘of’ Saints: many deny building them to Saints, yet name churches after them as thanks to God and plea to the Patron
Doctors deny temples built to Saints—yet churches everywhere bear Saints’ names.
Explanations diverge; one line: sacrifice still goes to God in thanks for the Saint’s glory, while the Patron is appealed as advocate.
Latin
XV. Etenim quamvis Doctores Ecclesiae Romanae negent templa Sanctis esse construenda, in ea tamen consuetudo est ut templa, sive Ecclesiae, ut vocant, hujus aut illius Sancti nomine appellentur, & dicantur, verbi causa, Ecclesia Beatae Virginis, Sancti Petri, Pauli, Francisci, &c. Qua de re mentem suam non omnes ejus Ecclesiae Doctores eodem modo exponunt. Proinde quum aliquod templum, aut aedes sacra dicitur, exempli causa, Sancti Petri, non ideo dicitur, quod sacrificium offeratur Petro, sed quod offeratur Deo in gratiarum actionem pro gloria Sancto Petro data, & simul interpellatur Petrus, tanquam Patronus, & Advocatus apud Deum. De cultu Sanctorum Libro III. cap. 4.