Theological Theses · §1496 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmino: sacred houses may be built to Saints as basilicas (relic-chests), not as temples of sacrifice—else idolatry

Bellarmino allows sacred houses to Saints—as basilicas, not sacrifice-temples.

Temple-ratio to Saints would be idolatry; basilica-ratio is a great relic-chest and memorial.

Mass of Peter ≠ Basilica of Peter: Mass to God, basilica the Saint’s monument.

Latin

XVI. At Bellarminus ipse est in alia sententia. Nam capite jam allegato haec est ejus quarta propositio. Sacrae domus non solum Deo sed etiam Sanctis recte aedificantur. Ac ut mentem suam exponat & illustret, observat aedem sacram sub duplici ratione considerari posse: primo ut templum est, secundo ut est Basilica. Aedes sacra habet rationem templi, quatenus ad offerenda sacrificia erigitur. Basilica vero dicitur quatenus erigitur ad ornatum sepulchri alicujus Sancti, & commoditatem visitantium ejusdem reliquias. Jam vero fatetur Idololatriam fore, si quis domos sacras Sanctis erigeret sub ratione templi, sed negat esse Idololatriam si quis erigat illis Basilicas. Sicut etiam, inquit, non est Idololatria donare Sanctis thecas aureas, vel argenteas, quibus includantur reliquiae eorum. Nihil enim aliud sunt basilicae, quam magnae quaedam thecae, quibus minores thecae, & ipsa sepulchra clauduntur. Unde colligit, aliter dici Missam S. Petri, aliter Basilicam S. Petri, quoniam Missa offertur Deo, Basilica vero Sancti est monumentum, Basilica, vel memoria.

Report a mistake in this passage