Bellarmino’s basilica-as-relic-chest is not limited to relic sites—basilicas also summon the named Patron for cult and prayer
Do not over-read Bellarmino’s relic-chest image as relic-only.
He also allows basilicas so the name itself summons worshippers to honor and pray to that Patron.
Latin
XIX. Porro quod supra dixit Bellarminus aedes sacras erigi Sanctis, ut ornentur eorum sepulcra, & ad commoditatem illorum qui visitant Sanctorum reliquias; adeoque basilicas, quae de Sanctorum nomine vocantur, esse thecas quasdam majores, quibus minores thecae, & ipsa Sanctorum Sepulchra clauduntur; sic accipiendum non est, quasi, juxta Bellarmini mentem, non liceret aedem sacram aedificare Sancto, nisi ubi sunt ejus reliquiae: aut quasi aedes sacra non alia ratione Sancto dicata diceretur, quam quia servandis ejus reliquiis destinata est. Nam Bellarminus ipse eodem in loco mentem suam explicans, docet Basilicas erigi posse Sanctis, in hunc finem ut qui illuc conveniunt, ipso Basilicae nomine admoniti, ibi tanquam Patronum colant & deprecantur Sanctum cujus nomen praefert, & in cujus honorem & memoriam consecrata dicitur.