Sacred houses may rise where Saints lived or wrought wonders—even for Angels and Mary without bodily relics, or by image and name alone
Relics are not required: houses may mark dwellings, deeds, or apparitions.
Mary and the Angels get churches without bodily relics; image or bare name can carry the memorial.
Latin
XX. Ac praeterea pertendit aedes sacras Sanctis erigi posse, non tantum ubi sunt proprie dictae eorum reliquiae, verbi causa, ossa & Vestes; sed etiam in locis, ubi habitaverunt, aut aliquid praeclari gesserunt. Quo nomine dicit multas Ecclesias extructas fuisse Beatae Mariae, & Angelis etiam ipsis, quorum nullae possunt haberi reliquiae, scilicet, in locis ubi apparuerunt, & miracula aliqua ostenderunt. Imo addit, quod etiam passim fieri videmus, posse erigi Basilicas Sanctis ad memoriam eorum conservandam, vel per imaginem, vel per ipsum solum nomen. Sic Ecclesiae multae Beatae Virginis nomine vocantur, & illi dicatae sunt, in quibus tamen nullae visuntur ejus reliquiae, nec etiam ullum ante miraculum eo in loco fecisse perhibetur.