Theological Theses · §1501 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Altars ‘of’ Saints: same stone is God’s altar and a martyr’s tomb—dedication to Saints only under tomb-ratio, else idolatry

One stone: altar to God, tomb over a martyr’s bones—every altar a Saint’s sepulcher.

Dedication ‘to Saints’ is licit only as tomb-ratio; altar-ratio to Saints would be idolatry.

Latin

XXI. Quod spectat ad altaria, quae de Sanctorum quoque nomine appellantur, & dicuntur illis esse consecrata, Notat similiter Bellarminus unum eundemque lapidem dici altare, quatenus in eo sacrificatur Deo; & eundem dici tumulum vel sepulchrum, quatenus tegit ossa Martyris alicujus. Omnia enim altaria esse sepulchra Sanctorum. Jam vero quae dicuntur altaria dicari Sanctis, non sub ratione altaris, sed sub ratione sepulchri. Nam esse Idololatriam erigere Sanctis altaria; sed tamen non esse Idololatriam, erigere illis lapideos tumulos.

Report a mistake in this passage