No priests to Saints—yet confraternities and sodalities uniquely adore and invoke them, especially Mary
Rome bars priests of Saints, yet proliferates confraternities and sodalities.
Those societies specially adore and invoke their patrons—Mary foremost.
Latin
XXV. Quamvis autem non liceat, secundum Doctores Ecclesiae Romanae, instituere Sanctis Sacerdotes, attamen quod proxime accedit, usitatum est in illa Ecclesia in honorem Sanctorum, ac praesertim Mariae Virginis instituere confraternitates atque sodalitia, quae se eorum cultui ac venerationi peculiariter dicant, ac pro instituto suo, singulari quadam ratione illos adorant & invocant.