Theological Theses · §1506 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Feasts ranked as God’s own cult—yet Saint-days abound; many say they are God’s feasts in Saints’ memory

Feasts are classed with Godward cult—yet Saint-days fill the calendar.

Many resolve it: feasts (like temples and Masses) go to God, in the Saints’ memory and honor.

Latin

XXVI. Ad festa quod attinet, Ecclesiae Romanae Doctores solent quidem illa numerare inter ea quae ad cultum Deo proprium pertinent: et tamen in Ecclesia Romana solemne est dies festos instituere in honorem Sanctorum. Ut autem ista concilient, Dicunt eorum multi festa quae dicuntur Sanctorum, non Sanctis proprie, sed Deo dicari, verum in memoriam & honorem Sanctorum. Quemadmodum templa soli Deo sacrantur, sed in Sanctorum quoque honorem atque Memoriam. Et similiter Missae sacrificium non offertur ulli quam Deo, & tamen hoc non obstat quominus in honorem Sanctorum Missa celebretur, ut antea fuit expositum.

Report a mistake in this passage