Bellarmino rejects Thomas here: Saint-vows aim to honor Saints, and some formulas vow to God and Saints together
Bellarmino: Thomas fits prelate-obedience vows, not Saint-directed fasts and pilgrimages that mean to honor Saints.
Some formulas vow to God and Mary and all Saints at once—so the Saint-clause is inside the formal vow.
Latin
XXIX. Verum haec solutio Bellarmino non satisfacit: quoniam ita Thomae observatio recte quidem applicari potest ad vota quae includunt promissionem homini mortali factam. Nam qui vovet, verbi causa, obedientiam Praelato, revera votum non Praelato, sed Deo soli facit, licet ipsi Praelato obedientiam promittat. Nec enim illo voto Praelatum, sed Deum colere & honorare intendit. At qui vovet jejunium vel peregrinationem Sanctis intendit ipsos Sanctos religiose honorare. Adde quod fiunt Sanctis quaedam promissiones quas apparet non solum esse materiam voti sed votum quoddam formaliter. Ut quum quis se addicturus ordini Religioso, votum hac forma concipit, Voveo Deo, & Beatae Mariae, & omnibus Sanctis, me Praelato tali vel tali obediturum. Ibi enim sola promissio Praelato facta est materia voti, altera vero quae ad Deum & Sanctos simul dirigitur, est formaliter ipsum votum.