Vows to Saints are common; Thomas’s escape: the Saint-promise is vow-matter, the God-promise is the formal vow
Saint-vows (especially Marian) are everyday Roman praxis—yet vows are latria-acts.
Thomas’s patch: the Saint gets promise-matter; God alone gets the formal vow (tacitly guaranteeing fulfillment).
Latin
XXVIII. Ad cultum quoque Sanctorum pertinere volunt Doctores Ecclesiae Romanae vota quae illis nuncupantur. In ea enim Ecclesia, valde usitatum est, nuncupare vota Sanctis, ac praesertim Beatae Virgini, quod licite fieri Doctores illius pertendunt. Verum cum Theologi votum ponant inter actus religionis soli Deo debitos, inde nascitur difficultas, quomodo ergo Sanctis vota fieri possint absque Idololatria. Ad hoc juxta doctrinam Thomae respondendum est, vota proprie Sanctis non fieri. Nam vota quae Sanctis fieri dicuntur includere duas promissiones: Unam quae fit Sanctis, & illam non esse formaliter votum, sed materiam voti: alteram vero quae Deo fit, & vere est votum. Nempe qui Virgini aliquid promittit, & tacite promittit Deo, se impleturum promissionem Virgini factam, & haec secunda promissio est vere votum.