Singular ‘adoration’: bodily submission-signs; Vázquez defends sacred adoration of Saints as Catholic tradition
Rome pushes a named ‘adoration’: exterior submission from true inward reverence—prostration, genuflection, bare head.
Vázquez (on Thomas III) calls sacred Saint-adoration Catholic by perpetual use and tradition.
Latin
XXXV. Sed inter cultus Sanctis debiti partes in Ecclesia Romana non parum commendatur singulariter sic dicta adoratio, quae consistit in externis submissionis & reverentiae signis, ex interno & vero animi affectu profectis, qualia sunt totius corporis prostratio, vel inclinatio, genuflexio, capitis apertio, & si quae sunt istius modi. Haec est adoratio qua Gabriel Vasquez contendit & pluribus probare conatur Sanctos esse adorandos, In tertiam partem Thomae tomo primo disputatione 97. ubi sic incipit secundum ejus caput: opposita sententia Catholicae est, perpetua Ecclesiae usu, & traditione confirmata, nempe Sanctis deberi sacram adorationem.