Popular Method books demand frequent bows and genuflections to Mary privately and in church—Alexis de Salo’s program
Handbooks pressed on the people push Marian adoration—bows and genuflections at home and in church.
Alexis de Salo’s approved Method trains deep reverences to the Queen of heaven and maps them into practice.
Latin
XXXVI. Praecipue vero libri illi vulgares, quos Ecclesiae Romanae Doctores & Rectores in manus plebis tradunt, Beatae Virginis adorationem internam & externam vehementer commendant; & a suis devotis exigunt, ut crebris corporis inclinationibus, & genuflexionibus suam erga sanctam Virginem reverentiam testentur, tam domi privatim, quam in Ecclesiis publice. Id speciatim videre est in Methodo colendae & honorandae Virginis, quam Italice edidit Alexis de Salo Capucinus, & quae postea fuit in Gallicam linguam versa & saepius impressa cum pluribus Doctorum approbationibus. Etenim author ille in praefatione testatur scopum suum esse docere multos devotos & egregios modos reverendi & adorandi cum profundissimis, ut loquitur reverentiis, id est, corporis inclinationibus, seu genuflexionibus, Reginam coelorum heram atque Dominam nostram. Et postea pollicetur primo se ostensurum adorationum talium praestantiam. Secundo quam sint Sanctae Virgini gratae. Tertio se quatuor rationibus evicturum dignissimam illam esse quae adoretur. Denique se acturum de ratione qua istae adorationes, seu genuflexiones sint, ad praxim redigendae, & devote fieri possint tam interne quam externe.