No real contradiction: deniers refuse absolute supreme adoration; affirmers mean adoration below the supreme
Famous Jesuits say Saints are to be adored; many Romans say only God is—yet Le Blanc finds no contradiction.
Deniers mean absolute supreme latria; affirmers mean inferior adoration the deniers still allow.
Latin
XXXIX. Nec est quod quis miretur viros, ita celebres in schola Romana, ut sunt Vasquez, Suarez & Mendoza, aliique non pauci, palam asserere, tanquam veritatem Catholicam, quod Sancti sint adorandi; cum tamen id a plurimis in Ecclesia Romana negetur, multique contra fateantur Deum solum esse adorandum, nec se alium quam Deum adorare. Etenim nulla est inter eos propterea contradictio. Nam qui negant Sanctos esse adorandos, hoc intelligunt de adoratione plane summa & absoluta, qualis soli Deo competit. Qui vero dicunt adorandos esse, istud intelligi volunt de adoratione quadam infra supremam, quam priores isti Sanctis non denegant.