Suárez agrees contact-latria is speculative, not for common public use—prefer absolute inferior cult for her own holiness and maternity
Suárez too allows extrinsic contact-latria—Mary touched Christ and cooperated in redemption more than cross or nails.
Speculatively fine; publicly he bars common use lest divine excellence be ascribed, and lest inferior absolute cult for her own holiness and maternity be the greater honor.
Latin
XXXVIII. Cui doctrinae consentanea sunt quae leguntur apud Franciscum Suarez celeberrimum quoque Jesuitam. Inquirens enim ob quam potissimum rationem Beata Virgo sit adoranda, docet triplicem posse rationem adorationis in Virgine intelligi. Et primam rationem, propter quam Virgo potest adorari, dicit esse extrinsecam, qualis in cruce, vel clavis Christi reperitur. Sicut enim, inquit, crux, & Christum tetigit, & instrumentum fuit nostrae Redemptionis, ita multo perfectius Beatissima Virgo, & Christum tetigit, & ad nostram Redemptionem est cooperata. Hoc igitur modo adorabilis est Beata Virgo ratione extrinseca id est, quatenus Christum tetigit, ita ut tota ratio hujus adorationis sit Christus. Loquitur autem de adoratione Latriae, respective saltem & secundariae, quam hujusmodi ratio, juxta ipsum, exigit. Et propterea statim subjungit, Est tamen observandum, quanquam haec ratio speculative considerata sufficiens sit ut propterea Virgo sit adorabilis: practice tamen, seu in usu non esse hoc modo adorandam praesertim communi, ac publica Ecclesiae adoratione, non quia hoc sit intrinsece malum, nam revera non est. Nam si quis idoneus sit ad discernendas rationes adorationis, & cavendum omne periculum, & ad scandalum vitandum, nulla est in hujusmodi adoratione deordinatio, aut malitia. Qui tamen communem hujus adorationis usum vitandum esse dicit tum propter periculum ne quis Virgini divinam excellentiam tribuat: tum quod major est honor personae adoratae, quod propter intrinsecam & propriam excellentiam, absolute colatur adoratione quadam inferiori, quam si adoretur, Latria respectiva propter personae divinae contactum. Proinde vult ut Virgo communiter adoretur propter alias rationes, nempe tum propter intrinsecam sanctitatem quam habet, tum propter dignitatem matris Dei, quibus Respondet cultus Latria inferior, & a Latria distinctus. In tertiam partem Thomae quaest. 37. Art. 4. disput. 22. sect. 2.