How Saints hear living prayers—opinions vary; Costerus: by angels, migrants, and divine revelation for their glory
How Saints hear the living’s prayers is unsettled among Roman doctors.
Costerus: heaven knows earthly deeds by angel messengers and by the newly departed—and especially by revelation of what advances the Saints’ glory.
God hides from them nothing that can heighten that joy; living prayers and glory-works belong to that class.
Latin
XLI. Quomodo vero Sancti orationes viventium audiant atque percipiant, res non est inter eos certa & definita, sed de qua varii varie opinantur. Costerus in Enchiridio dicit dubium non esse, quin Sancti in coelis cognoscant, quae in terris gerimus internunciis Angelis, & iis qui ex hac vita migrant: praesertim vero quin divina revelatione ipsis innotescant quae ad ipsorum gloriam promovendam ab hominibus fiunt. Deus enim qui Sanctorum suorum perfectum gaudium desiderat, nihil eorum ipsos celare, quae aliquo modo vel augere id, vel perficere possunt: Ejusmodi vero esse orationes, quae ad ipsos a viventibus effunduntur, & quaecunque in ipsorum gloriam ab iisdem suscipiuntur.