Living vs beatified: occult inspiration vs vision in the divine essence; distance no bar if God opens hearts
Living learn hidden things by occult inspiration; the beatified see them in God’s essence as in a mirror—more perfectly than in themselves.
No bodily bulk or distance bars Saints from prayers, acts, and opened thoughts.
Unwilling minds stay closed except to God alone, who searches hearts.
Latin
XLII. Caeterum, ex illius sensu, longe aliter viventibus absentia revelantur, atque Sanctis qui aeterna gloria fruuntur. Illis enim nota fiunt occulta inspiratione, his autem contemplatione divinae essentiae, in qua veluti in speculo res omnes & ab illis videntur, & sunt longe perfectius, quam in semetipsis existant. Addit non esse inconveniens, si fateamur Sanctos in coelis videre opera nostra in terris. Cum enim nulla corporis mole praepediantur, non impediri etiam locorum distantia, nec corporibus interjectis, quo minus preces nostras audiant, actiones intueantur, adeoque in cordibus nostris & cogitationibus illa videant, quae volumus ipsis esse manifesta. Quemadmodum enim sine externa voce, aut sensibili signo, Angeli tum sibi mutuo, tum animabus loquuntur, & vicissim ab illis audiuntur, & intelliguntur: ita homines sola voluntate sua spiritibus tam bonis, quam malis, interna desideria & cogitationes aperire posse, & ab illis intelligi, non obstante corpore quo vestiuntur, vel quavis loci intercapedine, tametsi magna. Nolentium vero cogitationem, & mentem nemini patere praeter unum Deum, qui solus scrutatur corda & renes, & cui voluerit Deus revelare. Cap. 12. de Veneratione Sanctorum in explicatione propositionis secundae.