Theological Theses · §1524 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmino’s two probable views: see all relevant things in God from beatitude’s start, or revelation when we pray

Bellarmino favors two lines: Saints see in God from beatitude’s dawn all that touches them—including our prayers—or God reveals prayers only when we offer them.

He leans to the first as simply likelier; the second as better for answering heretics.

Latin

XLIV. Bellarmino vero ex multis hac de re sententiis duae videntur maxime probabiles. Una eorum qui dicunt Sanctos videre in Deo, a principio suae beatitudinis omnia quae ad ipsos aliquo modo pertinent, & proinde etiam orationes nostras ad se directas. Altera eorum qui putant, Sanctos non videre in Verbo orationes nostras a principio suae beatitudinis, sed solum tunc revelari eis a Deo orationes nostras, quando eas fundimus. Quomodo Prophetae, Deo revelante, cognoverunt futura, & multi Sanctorum hic in terris donum a Deo habuerunt, quo cognoscerent cogitationes hominum, & facta etiam occultissima. Quarum sententiarum prior Bellarmino videtur simpliciter probabilior, posterior vero magis idonea ad convincendos haereticos. De Sanctorum Beatitudine lib. 1. cap. 20.

Report a mistake in this passage