Only Christ mediates redemption; yet Saints’ merits move God to grant favors—Mass ‘through the merits of Saints’
Christ alone mediates redemption; Saints still ‘benefit’ by merits that move God—without strict right or promise.
Mass liturgy asks ‘through the merits of Saints,’ holding their deeds and sufferings before God’s eyes.
Latin
XLVII. Praeterea quamvis doceant Scholae Romanae Theologi nullum esse Mediatorem Redemptionis praeter Christum, cujus mors & obedientia Deo patri praestita unicum est pretium, quo sumus a morte aeterna redempti; pertendunt tamen Sanctos non solum orationibus, sed etiam meritis suis nobis prodesse. Non quod bonis suis operibus nobis proprie meriti sint gratiam & salutem, aliaque quibus egemus beneficia, ut Christus nobis illa promeruit: sed quia Deus Sanctis illorum operibus, & ea qua excelluerunt pietate atque charitate, saepe movetur atque inducitur, ut nobis beneficia varia impertiat; licet ad id nullo jure, aut speciali aliqua promissione obstrictus. Unde est quod in Missae Liturgia Deum orare solent per merita Sanctorum, quorum se putant habere reliquias. Nempe per id Deo quasi ob oculos ponentes egregia illa quae Sancti pro ejus gloria fecerunt, & passi sunt, ut inde facilius & libentius flectatur, ad ea quae petunt ab ipso largiendum.