Living ruled by Angels and blessed human spirits—Costerus: Saints as administrators of God’s goods
Roman school: Angels and blessed human spirits both rule the living.
Costerus: reigning Saints administer earthly goods—compel the impious, rescue the pious—matching angelic wonders.
Latin
XLVIII. Praeterea statuunt Doctores Scholae Romanae, non solum ab Angelis, sed etiam a spiritibus beatorum hominum, regi & gubernari fideles viventes. Quod pluribus probare contendit Bellarminus de Sanctorum Beatitudine lib. 1. cap. 18. Similiter Costerus constare putat ex Scripturis Sanctos in caelo regnantes cum Christo haec terrena curare & administrare. Dari, scilicet, Sanctis authoritatem impios cogendi, cohibendi, puniendi, & pios ex ipsorum manibus eripiendi. Item eos esse bonorum Dei administratores. Addit Sanctos posse beneficio gloriae suae quicquid Reges potestate, quicquid opulenti divitiis, quicquid docti sapientia unquam praestare valeant. Si ergo Reges, inquit, exercitus hostiles profligant, divites egenis subveniunt, Medici arte curant; id praestare poterunt Sancti non minus, quam id praestiterunt Angeli, quorum unus 185. millia una nocte prostravit, alius Tobiae lumen reddidit, pecuniam a Gabello tulit, & nuptiis filii parentum pauperiem totamque familiam ditavit, tertius Petrum carcere liberavit, &c. In Enchiridio controversiarum cap. 12. in explicatione propositionis quartae.