Any Saint may aid any need; particular patrons arise from craft, death, gifts, miracles, or name-play
Any Saint can intercede for any need; the faithful may approach any.
God did not fence offices so tightly—patrons stick by craft, martyrdom, gifts, miracles, or even name-affinity.
Luke for medicine; Paul and Nicholas for seafarers (Acts shipwreck; Myra miracle).
Latin
L. Monent tamen ejus Ecclesiae Doctores omnes Sanctos aequaliter pro quibuscunque necessitatibus intercedere posse; & liberum esse singulis fidelibus ad singulos Sanctos recurrere, ut eorum ope atque auxilio quaelibet bona sibi necessaria impetrent. Nec putandum Deum inter Sanctos sic officia divisisse, ut unius rei cura huic, aut illi demandata sit, aliis vero minime: Sed ad unum potius Sanctorum, quam ad alium, ab hominibus hujus, aut illius gentis & professionis, & in his atque illis necessitatibus recurri occasione sumpta, vel ex arte & professione quam exercuisse Sancti perhibentur; vel ex supplicii & mortis genere, quo vitam suam gloriose clauserunt, vel ex singularibus gratiae divinae donis, quibus eminuerunt, vel ex insigni aliquo miraculo, sive ante mortem, sive post mortem ab ipsis patrato, sive etiam simpliciter ex quadam vocum & nominum allusione & affinitate. Ut, exempli causa, Lucam Medici sibi patronum delegerunt, quia Medicinam ipse exercuit. Et qui navigant ad Paulum, & Nicolaum confugiunt, quia in gratiam Pauli, Deus ex naufragio servavit animas ducentas & septuaginta sex qui cum ipso navigabant; & similiter quia ad preces Nicolai Episcopi Myrensis Deus miraculose navem a naufragio servasse perhibetur. Ut videre est apud Cardinalem Perronium, in refutatione responsionis Regis Magnae Britanniae lib. 5. cap. 3. Et etiam apud Jaubertum Archiepiscopum Arelatensem tom. 2. contra Molinei Clypeum, c. 1. Sect. 24.