Theological Theses · §1531 · Louis Le Blanc de Beaulieu

The Roman Catechism: ask God to give, ask Saints to pray

Trent Catechism: God and Saints are not asked the same way.

Ask God to give goods or free from evils; ask Saints, favorable with Godto take patronage and obtain from Him.

Formulas: to God ‘Have mercy / Hear us’; to a Saint ‘Pray for us.’

Latin

LI. Atque haec quidem sunt quibus Scholae Romanae Doctores invocationem Sanctorum superstruunt. Caeterum quomodo Sancti sint invocandi, & quod discrimen sit inter invocationem illam, quam Deus sibi, ut propriam vindicat, & eam qua Sanctorum auxilium imploramus, sic exponit Catechismus ex Decreto Concilii Tridentini editus. Non enim, inquit, eodem modo Deum, & Sanctos ejus imploramus. Nam precamur Deum ut ipse vel bona det, vel liberet a malis; a Sanctis autem, quia gratiosi sunt apud Deum, petimus ut nostri patrocinium suscipiant, ut nobis a Deo impetrent ea quorum indigemus. Hinc duas adhibemus formulas modo differentes: ad Deum enim proprie dicimus, Miserere nobis, Audi nos; ad Sanctum, Ora pro nobis. Catech. Rom. part. 4. cap. 6. Sect. 1. num. 3.

Report a mistake in this passage