Theological Theses · §1538 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmino’s ‘by praying only’ sense fails prayers that ask by command, precept, and power

Bellarmino’s ‘they only pray it in’ reading does not fit public texts.

Some hymns ask Saints to act by command, precept, and power—not merely by obtaining.

Latin

LVIII. Verum modo allati Bellarmini expositio, qua dicit preces ad Sanctos conceptas, quibuscunque verbis exprimantur, hunc sensum habere, secundum Ecclesiae Romanae mentem, ut Sancti quae postulantur, praestent orando, atque impetrando, non alia vero ratione: haec, inquam, expositio non satis quadrat illis ad Sanctos orationibus, in quibus non simpliciter rogantur ut peccata solvant, corda sanctificent, & caelum aperiant, sed ut id faciant jussu, praecepto, potestate: quales orationes in publico cultu Ecclesiae Romanae non paucae reperiuntur.

Report a mistake in this passage