Apostles’ and Peter’s hymns: ‘loose us by command’; Peter binds and opens heaven by word
Apostles’ hymn: shut/open heaven by word; loose sins ‘by command.’
Peter is asked to loose sin-bonds by the power given him; the Baptist to clear the heart’s hard stones by his merits.
Latin
LIX. Sic in hymno qui incipit Exultet caelum laudibus, ad Apostolos dicitur, Qui caelum verbo clauditis, Serasque ejus solvistis, Nos a peccatis omnibus, Solvite jussi, quaesumus. Quorum praecepto subditur Salus & languor omnium, Sanate egros moribus, Nos reddentes virtutibus. Quibus consona sunt illa quae in Breviario ad Apostolos eosdem dici solent, Qui templa caeli clauditis, Serasque verbo solvitis, Nos a reatu noxio, Solvi jubete, quaesumus. Praecepta quorum protinus, Languor salusque sentiunt, Sanate mentes languidas, Augete nos virtutibus. Ad Petrum vero speciatim concipitur haec precatio: Jam bone Pastor Petre, clemens accipe Vota precantum, & peccati vincula Resolve tibi potestate tradita, Qua cunctis caelum verbo claudis, aperis. Quo pertinet etiam illud ad Joannem Baptistam: Nunc potens nostri meritis opem Pectoris duros lapides, repelle, Asperum planans iter & reflexos Dirige calles, Ubi Sanctus ille rogatur, ut ista nobis praestet, tanquam potens nostri per merita sua effectus.