Theological Theses · §1546 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Modern Jesuits unashamed: Costerus, Salazar, de Argento—maternal power over Christ; Mary as Domina Dei

Recent Jesuits double down: Costerus—mother heard by authority, not as a servant.

Salazar: lasting maternal/royal power over Christ, used especially when she intercedes.

De Argento: throne above God’s; title Domina Dei—God subjected to her dominion.

Latin

LXVI. Nec etiam istorum recentiores pudet. Testis sit Franciscus Costerus Jesuita, qui sic Virginem alloquitur, Alii omnes precantur ut servi; tu ut mater authoritatem habens, exaudiris pro tua reverentia. Item, Quid enim est matrem esse Dei? mater causa est filii; mater est superior filio; matri debetur honor a filio; matri tenetur morem gerere filius. Testis sit quoque Jesuita Salazar, cui constare videtur Virginem sanctissimam patriam in filium potestatem obtinuisse, ne quid universalem ejus ditionem efugeret. Et Mariam jure materno, quadam supra Christum potestate regia fuisse gavisam. Atque adeo Christum Deum & hominem, fuisse aliquid illius proprium, sub illius patria potestate & quasi Dominio constitutum, non alio modo quam alios filios. Neque enim verisimile esse ratione divinitatis, cui humana natura erat sociata, Christum a patria potestate emancipatum fuisse, quam alii parentes jure naturali obtinent in filios. Quin putat hoc jus etiamnum apud Sanctam Virginem manere, illamque eo adhuc saepius uti. Sane, inquit, Virgo Sanctissima hoc jure & potestate sua saepius usa est: Sed tum maxime, quum apud filium pro nobis intercedit. Testis denique sit P. de Argento etiam ipse Jesuita, cujus ista verba citantur de Beata Virgine, Quasi sexus conditionis oblita, in filium Dominium suscipiens, supra ipsum Dei thronum solium suum collocavit. Et hic praeterea, quibus sentire se & nunc adhuc Mariae servire, Domine Jesu Salvator amabilissime permitte me aliquid matri tuae praestare. Et si non vis hoc mihi credere saltem permitte te, ut dum matri tuae servis ego serviam tibi. Unde est quod inter Beatae Virginis excellentias hunc titulum ponit, quod sit Domina Dei. Haec est, inquit, suprema Beatissimae Virginis dignitas; Haec summa & adoranda ejus potestas, ut Deus subjiciatur illi & ipsa in illum Dominium habeat.

Report a mistake in this passage