Theological Theses · §1549 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Marian dominion is real power: she dispenses all grace—Salazar, Lapide, Pelbart as treasurer of divine gifts

Marian dominion is real power, not an empty title—she dispenses God’s grace to all.

Salazar: every grace-flow via Mary as moon; Lapide: treasurer of divine graces; Pelbart: no Spirit-gift without her dispensation.

Latin

LXIX. Porro Dominium istud quod Virgini tribuunt, juxta ipsorum doctrinam, non est nomen inane, aut solum titulus quidam honorarius, sed vera & realis potestas, quam multis modis erga genus humanum, exercere censetur. Etenim illam esse dicunt quae Dei gratiam & dona varia caeteris omnibus dispensat. Ita Jesuita Salazar affirmat omnem gratiae & auxilii defluxum, media Virgine, ceu luna, ad nos deportari: & cuncta bona spiritualia in potestate Virginis & arbitrio esse. Imo, si fides illi habenda est, Fideles, quamdiu agunt in mundo, utero suo bajulat Virgo, qui nihil boni spiritus seu inspirationis hauriunt quod non illis inspiret Maria. Liceat sic dicere Omnes Mariae filii sunt. Conforme est quod dicit Cornelius de Lapide illam esse gratiarum divinarum thesaurariam. Et Christum in ea totius boni plenitudinem posuisse, eo quod nihil Dominus nos habere voluit, quod per ejus manus non transiret. Similia docet Pelbartus, nimirum Mariam esse dispensatricem omnis gratiae, illamque jurisdictionem & authoritatem obtinuisse in omni processione temporali Spiritus Sancti: ita quod nulla creatura aliquam gratiam, vel virtutem Spiritus Sancti obtinuit nisi secundum ipsius dispensationem. Adeoque, si ipsi creditur, Omnia dona, omnes virtutes & gratiae, & omnia bona, quibus vult, quando vult, quomodo vult, & quantum vult, per manus ipsius administrantur.

Report a mistake in this passage