Mary as God’s cellarer and neck of the body—Salazar: other Saints’ influx only as moon mediating
Bustis: God made Mary His cellarer—nothing reaches us but by her hands.
Alexis: she is the Church’s neck and grace-basin; Osorius: every good hangs on her.
Salazar: other Saints’ help only through Mary as mediating moon.
Latin
LXX. Propterea Bernardinus ille de Bustis saepius nominatus, dicit Deum fecisse Virginem Cellariam suam: quia in tantum eam Deus dilexit, ut nihil nos habere voluerit, quod per manus ejus non transiret. Unde est quod Alexis de Salo dicit Virginem Mariam esse collum, per quod servator noster qui caput est, in Ecclesiam influit omnem motum & sensum spiritualem; esse truncum per quem radix vitam ramis suppeditat, & flores, fructus, ac folia producit. Et pelvim quae abundantiam vivarum gratiae aquarum excipit, easque per suos canales aliis distribuit secundum uniuscujusque meritum & capacitatem. Quod suo calculo confirmat Osorius Jesuita, dicens omne bonum nostrum a Virgine pendere. Et filium, ut mater honoretur, omnem dispensationem gratiae ei commisisse. Quinimo decernit Salazar reliquos omnes Sanctos nihil posse, nihilque boni ab eis defluere, nisi Virgine ceu luna intercedente, atque illorum influxus moderante.