No sacrifice to a creature, yet Masses in Saints' honor that commend the offering by their merits
Rome refuses a sacrifice properly so called to any creature.
It still honors saints by offering sacrifice to God in their name.
The Mass does more than give thanks: the saint is invoked, and Christ's body and blood, as they hold it, is commended to God by that saint's merits and prayers.
The secret prayers of Andrew and James are cited as the working formulas.
Latin
V. Nec enim licitum putant sacrificium proprie sic dictum ulli creaturae offerre, quanquam apud ipsos valde usitatum sit sanctos colere atque honorare sacrificiis Deo in eorum honorem oblatis. Idque non tantum ea ratione, ut gratiae Deo agantur pro gratia & gloria in ipsos a Deo collata; sed sic etiam, ut ipsi in Liturgia solemni invocentur, & per eorum preces ac merita divinum imploretur auxilium, & quod magis est, ut ipsum quod offertur sacrificium corporis & sanguinis Christi, ut existimant, per eorum merita & preces Deo commendetur. Veluti quum in Missa Sancti Andreae dicunt, Sacrificium nostrum tibi, Domine, quaesumus, Beati Andreae Apostoli precatio sancta conciliet: ut in cujus honore solemniter exhibetur, ejus meritis efficiatur acceptum. Et in Missa Sancti Jacobi, Oblationes populi tui quaesumus, Domine, Beati Jacobi Apostoli passio sacra conciliet.