Altars as tombs, yet every altar sanctified to Mary and all Saints; temples as basilicas
Rome's doctors will not consecrate an altar to a Saint as an altar, but they will as a tomb.
In practice every altar is sanctified to God and also to the Virgin and all the Saints.
Temples are not built for Saints precisely as temples, yet they are raised and dedicated as sacred houses and basilicas where Saints are ritually honored and invoked.
Latin
VI. Similiter, quamvis altaria, sub altarium ratione, ex Scholae Romanae doctrina, Sanctis proprie consecranda non sint, ostendimus tamen illius doctores existimare quod possint, sub ratione saltem tumuli, illis consecrari: imo, juxta praxin Ecclesiae Romanae, altaria singula sanctificari, non solum in honorem Dei, sed etiam in honorem Beatae Virginis, & omnium Sanctorum: ac eodem modo templa, ex illius Ecclesiae sententia atque usu, non praecise qua talia Sanctis esse construenda; sed tamen illis extrui & dicari posse ac debere, sub ratione aedium sacrarum, & Basilicarum, in quibus solemniter, & variis ritibus colantur, atque invocentur.