The Roman practice: relics, images, feasts, sodalities, and vows
Across the Roman Church, Saints are honored in churches named for them.
The rites include bows and kneeling before relics, statues, and images, with candles, incense, and offerings.
Feast days, named confraternities, and vows made and paid to the Saints belong to the same practice.
Latin
VII. Itaque per totam Ecclesiam Romanam usitatum esse Sanctos in aedibus illis dicatis, & de illorum nomine nuncupatis, variis ritibus colere, coram eorum reliquiis, statuis, & imaginibus corpus inclinando & genua flectendo, cereos accendendo, & adolendo thura, ac donaria omnis generis illis offerendo. Quibus addunt dies festos qui sunt peculiariter Sanctorum cultui dicati; & sodalitia quoque de Sanctorum nomine vocata, & in eorum honorem singulariter instituta: atque etiam frequentia vota, quae Sanctis religiose nuncupant & exsolvunt.