Theological Theses · §1573 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Chamier: the honor flows from religion as a commanded act, not as the elicited act of religion

Chamier will not call Saint-honor religious; he calls it civil or dutiful.

He still says it flows from religion as a commanded act, not as the act religion itself elicits.

Worship of God is religion, as loving is love; civil cult only comes from that worship, as the Samaritan's care of wounds came from love.

An effect of religion is not religion itself.

Latin

XVI. Porro quanquam honorem quo Sancti colendi sunt religiosum dici nolit, sed potius civilem, sive officiosum, agnoscit tamen illum a religione fluere, & esse religionis actum, non elicitum quidem, sed imperatum. Ut videre est libri jam citati capite primo num. 11. Ubi docet cultum Dei a cultu hominum religione distingui essentialiter. Hoc est, duplicem esse cultum: alium religiosum, alium civilem. Illum religionis actum elicitum: hunc vero ejusdem actum imperatum. Nam colere Deum, inquit, est ipsa Religio: quomodo amare est ipse amor: & religio est colere Deum: quomodo amor est amare. At vero cultus civilis fluit a religione, id est, cultu Dei: quomodo in Samaritano vulnera lavare, & obligare, fluxit ab amore. Nimirum ut sit effectus Religionis, non ipsa Religio: quomodo effectus non est causa.

Report a mistake in this passage